- SANATES
- SANATESquorum mentio in Legg. XII. Tabb. dicti fuêre, teste Festô, qui supra infraque Romam habitaverant; qui cum defecissent a Romanis, brevi post rediêrunt in amicitiam, tamquam sanâ mente. Itaque lege Decemviral. Sanatibus idem, quod forctibus, ius esse, cautum est; ubi per forctes intelliguntur boni, et qui numquam a Populo Romano defecerunt. Cuius Legis aequitas manifesta: ut ii scilicet, qui benignitatem Populi romani experti essent, constantes deinceps in fide atque ipsius Maiestate comiter tuenda permanerent: tum ut reliqui hôc tamquam invitamentô ad Populi societatem atque amicitiam pellicerentur. Postea tamen Aebutiâ lege hanc abrogatam fuisse, testis est A. Gellius l. 16. c. 10.Sulpicius vero et Opilius, apud eundem Festum, per Sanates intelligi volunt inferioris loci gentes, ut Tiburtes et alios, qui cum populo Tiburtino habitabant in agro Tiburti, i. e. omnes peregrinos, inferiorisque loci. Alii, ut idem refert, colonias, quae in priscos Latinos a Tarquinio Prisco erant deductae, quaeque, quod praeter opinionem eas pacavisset sanavissetque, Sanates fuêre appellatae, ut alia omittam. Vide Iac. Oiselium ICtum Not. in loc. Gellii cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.